- ALTARE apud Hebraeos
- ALTARE apud Hebraeosa quibus Altarium usus ad Gentes transiit, in Tabernaculo, duplex erat, Aeneum, in Atrio, et Aureum, in Sancto. Et illud quidem, de quo vide Exod. c. 40. v. 29. decem cubitos Austrum versus a Tabernaculo remotum, confectum erat, e purissima cedro, quinque cubitos longum ac tres altum. Obducebatur illud undique laminis aeneis; ac mediô spatiô aerata itidem lamina, foraminibus plena, sacrificiorum cineres egerebat, in circuitu 4. annulos habebat quibus vectes inserebantur, quoties Arca a Levitis transferenda erat; pariterque quatuor eius anguli aere muniti, paulo altius extra Altaris limbum, extabant. Atque ea erant Cormia Altaris, sanguinelibationi et victimarum alligationi destinata. Vincite victimam festivam funibus usque ad cornua Altaris, Psalm. 118. v. 27. Vide quoque Exod. c. 27. v. 1--8. Et hoc quidem fuit Altare holocausti, cui inserviebat reliquum instrumentum eius, Crateres, Lebetes, Forcipes, Fuscinulae, Palae etc. Exod. c. 27. v. 3. iuxtaque illud dispositae columnae, cum uncis ferreis, ad excoriandas victimas; duplex item in Templo mensarum lapidearum ordo, quibus vasa aurea et argentea, ad oblationem necessaria et praeparatae sacrificii partes im ponebantur, Ezech. c. 40. v. 42. Istud, nempe Aureum, cedrinis tabulis deauratis constans, unius cubiti longitudinem ac latitudinem habebat, Exodi c. 30. v. 1. et seqq. Super quo bis de die suffitus adolebantur, tum a Pontifice tum a reliquis Sacerdotibus. Semel autem quotannis sollemniori modô odores in eo incendebat Pontifex atque illud piacularis victimae sanguine expiabat ac lustrabat, Exod. c. 30. v. 10. dicebaturque Altare suffitus: In Templi Salomonici postea Atrio Altare holocaustorum â Mosaico, cum magnitudine, tum materiâ, differebat: utpote 32. cubitos in infimo ambitu, in supremo vero 24. in longitudine ac latitudine 20. in altitudine 10. continens, ut videre est 2. Chronic. c. 4. v. 1. Non autem, ut prius, aere solum obductum, sed ex solido aere consectum ac septem varios annulorum ordines habebat, iuxtaque columnas quasdam et mensas marmoreas, ad sacrificiorum usum: Medium vero eingebat filium coccineum, ad sanguines discernendos: et subtus duo erant canales, qui victimarum sanguinem in proximum torrentem derivarent etc. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. tom. 1. l. 4. c. 14. et 15. Altare hoc aeneum, quod fuerat coram Iehova usque ad tempora Achazi, Rex hic impius, qui in gratiam Tiglath-Pileseri Regis Aslyriae, aliud erigi curaverat, ad similitudinem illius Altaris, quod Damasci viderat, longius amovit ab interiore ipsius domus, ne esset inter suum Altare et domum Iehovae: posuitque illud ad latus sui Altaris, Aquilonem versus, 2. Regum c. 16. v. 14. adeoque sic ab usu removit: Quemadmodum et Manasses Rex toti exercitui caelorum Altaria exstruxit, in Atriis domus Iohovae, 2. Regum c. 21. v. 5. Sed huius filius Iosia, utrisque abolitis, Altare Dertestituit, 2. Reg. c. 23. v. 12. et seqq. donec expugnatis per Babylonios Hierosolymis Templôque destructô, illud cum reliqua supellectile in hostium manus pervenit, c. 25. v. 12. et seqq. Post elapsum vero captivitatis tempus, Altare Dei Israelis ad offerendum in eo holocausta, denuo exstructum est, Erzae c. 3 v. 2. mansitque, donec exhibitô Messiâ, omnibusque umbris impletis Romani sub Vespasiano Rei publicae Ceremoniisque Iudaeis finem imposuêre, qua de re alibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.